라틴어 문장 검색

Vestis ipsa vilis et pulla animi tacentis indicium est, si rugam non habeat, si per terram, ut altior videaris, trahatur, si de industria dissuta sit tunica, ut aliquid intus appareat operiatque, quod foedum est, et aperiat, quod formosum.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 7:5)
Ut spectet ludos, conducit Ogulnia vestem, conducit comites sellam cervical amicas nutricem et flavam cui det mandata puellam, haec tamen argenti superest quodcumque paterni levibus athletis et vasa novissima donat;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI177)
Tingue caput Cosmi folio, cervical olebit:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXLVI Cervical1)
tales igitur amicitiae sunt remissione usus eluendae et, ut Catonem dicere audivi, dissuendae magis quam discindendae, nisi quaedam admodum intolerabilis iniuria exarserit, ut neque rectum neque honestum sit nec fieri possit ut non statim alienatio disiunctioque facienda sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 97:3)
laxumque caput conpage soluta oscitat hesternum dissutis undique malis?
(페르시우스, 풍자, satire 334)
In his eramus lautitiis, cum ipse Trimalchio ad symphoniam allatus est positusque inter cervicalia minutissima expressit imprudentibus risum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 32:1)
Cervical:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 56:14)
Ibat res ad summam nausea, cum Trimalchio ebrietate turpissima gravis novum acroama, cornicines, in triclinium iussit adduci, fultusque cervicalibus multis extendit se super torum extremum et Fingite me inquit mortuum esse.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 78:7)
Cervicalia capitibus imposita linteis constringunt;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 16:3)
illa super suras tunicam collecta ministrat, altera dissuto pectus aperta sinu:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권233)
Nam subito adstante episcopo, et filio regis eiusdem ac monachi Sighardo, qui post illum cum fratre Suefredo regnauit, et turba hominum non modica, inuentum est sarcofagum illud congruae longitudinis ad mensuram corporis, adeo ut a parte capitis etiam ceruical posset interponi;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XI. 2:2)
Et signans se signo sanctae crucis reclinauit caput ad ceruical, modicumque obdormiens ita cum silentio uitam finiuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 3:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION